Strony Fundacji Trzy Talenty com używają cookies.

Teksty kolęd

Gaudete, Christus est natus

 

Ref. x2

Gaudete, gaudete! Christus est natus

Ex Maria virgine, gaudete!

 

Tempus adest gratie hoc quod optabamus,

Carmina lætitiæ devote reddamus.

 

Gaudete, gaudete! Christus est natus

Ex Maria virgine, gaudete!

 

Deus homo factus est natura mirante,

Mundus renovatus est a Christo regnante.

 

Gaudete, gaudete! Christus est natus

Ex Maria virgine, gaudete!

 

Ezechielis porta clausa pertransitur,

Unde lux est orta salus invenitur.

 

Gaudete, gaudete! Christus est natus

Ex Maria virgine, gaudete!

 

Ergo nostra concio, psallat iam in lustro;

Benedicat Domino: Salus Regi nostro.

 

Gaudete, gaudete! Christus est natus

Ex Maria virgine, gaudete!

 

 

Dodatkowe informacje